monumenta.ch > Cassiodorus > 31 > 63 > 28 > 143 > 34 > 73 > sectio > sectio > 33 > 3 > 1 > 33
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XXXII.Epistula Constantii ad Alexandrinos, ut reciperent Athanasium. <<<     >>> XXXIV.Quomodo Athanasius Alexandriam sit reversus.

Cassiodorus, 4, CAPUT XXXIII.Epistula Constantii pro Athanasio, ut aboleretur quidquid contra eum gestum est.

1 Victor Constantius Augustus Nestorio salutem.
2 Eadem vero forma praesidibus Augustorum Nicaeae, Thebaidis et Libyae scriptum est. Quidcunque dudum ad laesionem et iniuriam Athanasio episcopo communicantium reperitur actum, hoc nunc aboleri praecipimus. Nam et ministerium quo privati fuerant eius clerici, eosdem rursus volumus obtinere. Hanc itaque praeceptionem nostram servari censemus; quatenus Athanasio episcopo suae Ecclesiae restituto, communicatores eius habeant ministerium quod semper habuerunt, quod etiam reliqui clerici habere noscuntur, ut et ipsi gaudio potiantur. [SOCRATES, lib. II, cap. 18. Edit. Christ. Vales. cap. 23, p. 114.]
Cassiodorus HOME

bav823.148 bav824.111 bnf1603.73